Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

oraret

II Reg 7:27 quia tu Domine exercituum Deus Israël revelasti aurem servi tui, dicens: Domum ædificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac.
Iob 42:10 Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia.
Mt 19:13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
Lc 9:28 Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.
Lc 9:29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens.
Act 10:9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.