I Reg 12:23
|
Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.
|
Tob 3:1
|
Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis,
|
Eccli 18:22
|
Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum.
|
Ier 7:16
|
Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem. et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.
|
Ier 11:14
|
Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
|
Ier 14:11
|
Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum.
|
II Mach 12:44
|
(nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis),
|
II Mach 15:12
|
Erat autem hujuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judæorum.
|
Mt 6:5
|
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
|
Mt 14:23
|
Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi:
|
Mc 6:46
|
Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
|
Lc 6:12
|
Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
|
Lc 11:1
|
Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.
|
Lc 18:1
|
Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
|
I Cor 11:13
|
Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum?
|
I Tim 2:8
|
Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
|