III Reg 8:35
|
Si clausum fuerit cælum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, pœnitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam:
|
III Reg 18:29
|
Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, nec aliquis respondebat, nec attendebat orantes:
|
Iudith 7:4
|
Filii autem Israël, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum.
|
II Mach 1:6
|
Et nunc hic sumus orantes pro vobis.
|
II Mach 15:27
|
manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque millia, præsentia Dei magnifice delectati.
|
Mt 23:14
|
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes! propter hoc amplius accipietis judicium.
|
Mc 11:24
|
Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
|
Lc 21:36
|
Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
|
Act 1:24
|
Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
|
Act 6:6
|
Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus.
|
Act 12:12
|
Consideransque venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes.
|
Act 13:3
|
Tunc jejunantes, et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
|
Act 16:25
|
Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant.
|
Eph 6:18
|
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:
|
Col 1:3
|
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes:
|
Col 1:9
|
Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali:
|
Col 4:3
|
orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),
|
I Thess 3:10
|
nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ?
|
Iudae 1:20
|
Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes,
|