Deut 9:26
|
et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hæreditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Ægypto in manu forti.
|
I Reg 1:26
|
Et ait Anna: Obsecro mi domine, vivit anima tua domine: ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum.
|
III Reg 8:54
|
Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini: utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in cælum.
|
Iudith 10:10
|
Judith vero orans Dominum, transivit per portas ipsa et abra ejus.
|
Iudith 13:6
|
Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrimis, et labiorum motu in silentio,
|
Eccli 34:29
|
Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus?
|
Mt 26:39
|
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
|
Lc 1:10
|
et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
|
Lc 9:18
|
Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ?
|
Lc 11:1
|
Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.
|
Act 10:30
|
Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:
|
Act 11:5
|
Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
|
I Cor 11:4
|
Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
|
I Cor 11:5
|
Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur.
|