Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

oram

I Reg 24:5 Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter.
I Reg 24:6 Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.
I Reg 24:12 Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea: quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te: animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam.
II Par 8:17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom.
Ps 132:2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus;
Eccli 40:16 Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.
I Mach 9:43 Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna.
I Mach 11:1 Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo.
Heb 11:12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.