Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

optimo

Gen 47:6 Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
Gen 47:11 Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao.
Iudith 10:3 et lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis jucunditatis suæ, induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque dextraliola, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se.
Dan 2:32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,
Amos 6:6 bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.
Lc 8:15 Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
Act 23:26 Scribens epistolam continentem hæc: Claudius Lysias optimo præsidi, Felici salutem.