Deut 3:25
|
Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum.
|
Deut 4:21
|
Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis.
|
Deut 6:18
|
et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,
|
Deut 9:6
|
Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimæ cervicis sis populus.
|
II Mach 12:45
|
et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam.
|
Lc 10:42
|
porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.
|