Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

opprobrii

I Reg 25:39 Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem.
Ps 88:51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium;
Eccli 41:9 Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
Isa 54:4 Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.
Dan 11:18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.