Gen 24:11
|
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquæ vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit:
|
Gen 33:18
|
Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ: et habitavit juxta oppidum.
|
Gen 44:13
|
At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
|
Lev 14:45
|
quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.
|
Deut 3:4
|
vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan.
|
Ios 8:1
|
Dixit autem Dominus ad Josue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus, et populum, urbemque et terram.
|
Ios 13:17
|
et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,
|
Idc 9:20
|
Sin autem perverse: egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello: egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech.
|
Idc 9:50
|
Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu.
|
Idc 19:12
|
Cui respondit dominus: Non ingrediar oppidum gentis alienæ, quæ non est de filiis Israël, sed transibo usque Gabaa:
|
I Reg 9:25
|
Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saule in solario: stravitque Saul in solario, et dormivit.
|