Gen 31:16
|
Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.
|
Gen 45:20
|
Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.
|
Prov 8:18
|
Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia.
|
Prov 23:5
|
Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ et volabunt in cælum.
|
Eccles 5:10
|
Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
|
Eccli 9:16
|
Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quæ futura sit illius subversio.
|
Ezech 22:25
|
Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.
|
Ezech 26:12
|
Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.
|
Ezech 27:34
|
Nunc contrita es a mari: in profundis aquarum opes tuæ, et omnis multitudo tua, quæ erat in medio tui, ceciderunt.
|
I Mach 4:23
|
et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas.
|