Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

operuerunt

Gen 9:23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.
Ex 14:28 Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis.
Ex 15:5 Abyssi operuerunt eos; descenderunt in profundum quasi lapis.
Iudith 4:9 Et induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio:
Iudith 9:8 Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos.
Esth 7:8 Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus.
Eccli 40:28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.
Ier 14:3 Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum; non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua.
Ier 14:4 Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ: operuerunt capita sua.
I Mach 2:14 Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus: et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde.