Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

operit

Ex 29:13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare:
Ex 29:22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis:
Lev 3:3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus:
Lev 3:10 cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.
Lev 3:14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia:
Lev 4:8 Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt:
Lev 7:3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia:
Lev 8:25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.
Iob 9:24 Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?
Ps 146:8 Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum;
Prov 10:6 Benedictio Domini super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas.
Prov 10:11 Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
Prov 10:12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
Prov 26:26 Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio.
Lc 8:16 Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
I Petr 4:8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum.