Gen 39:11
|
Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:
|
Gen 47:3
|
quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
|
Ex 12:16
|
Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.
|
Ex 22:15
|
Quod si impræsentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui.
|
Ex 23:16
|
Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
|
Ex 28:8
|
Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
|
Ex 38:10
|
columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.
|
Ex 38:11
|
Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et capita columnarum ejusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant.
|
Ex 38:12
|
In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.
|
Lev 23:30
|
et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
|
Lev 23:31
|
Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
|
Deut 5:14
|
Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.
|
I Esd 2:69
|
Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum.
|
II Esd 7:71
|
Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
|
Iob 7:2
|
Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
|
Sap 13:12
|
reliquiis autem ejus operis ad præparationem escæ abutatur;
|
Sap 14:20
|
Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt.
|
Isa 15:7
|
Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem Salicum ducent eos.
|
Ier 22:17
|
Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.
|
Ezech 15:5
|
Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis?
|
Mc 13:34
|
Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,
|
Rom 2:7
|
iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:
|
Rom 13:3
|
nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:
|
Phil 1:22
|
Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
|
I Thess 1:3
|
memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum:
|
Philem 1:6
|
ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
|
Heb 6:10
|
Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
|
Iac 1:25
|
Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.
|