Ex 26:11
|
Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
|
Ex 26:14
|
Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
|
Ex 26:14
|
Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
|
Ex 35:11
|
tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases:
|
Ex 39:33
|
opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
|
Num 3:26
|
ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.
|
Num 4:10
|
et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes.
|
Num 4:11
|
Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.
|
Num 4:12
|
Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.
|
Num 4:25
|
ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis,
|
Deut 22:30
|
Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.
|
Deut 27:20
|
Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen.
|
Iob 24:7
|
Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore:
|
Iob 26:6
|
Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.
|
Prov 22:27
|
si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo?
|
Isa 14:11
|
Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.
|
Isa 22:8
|
Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.
|
Isa 50:3
|
Induam cælos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.
|
Ezech 27:7
|
Byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo: hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.
|
Ezech 28:13
|
in deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus, aurum, opus decoris tui: et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.
|