Ps 93:16
|
Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?
|
Ps 100:8
|
In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
|
Rom 1:27
|
Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
|
I Cor 4:12
|
et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus:
|
I Thess 2:9
|
Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei.
|
II Thess 3:8
|
neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
|
II Thess 3:11
|
Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
|
II Thess 3:12
|
Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
|