Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

offeretis

Ex 20:24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.
Ex 30:9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.
Lev 2:12 Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.
Lev 22:20 si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.
Lev 22:22 Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.
Lev 22:24 Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
Lev 22:25 De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea.
Lev 23:8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.
Lev 23:14 Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
Lev 23:16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino
Lev 23:25 omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
Lev 23:27 Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
Lev 23:36 Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo.
Lev 23:36 Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo.
Lev 23:38 exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.
Num 18:29 Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt.
Num 28:4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum:
Num 28:8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.
Num 28:9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba:
Num 28:11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
Num 28:23 præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
Num 28:26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
Num 28:31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
Num 29:6 præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
Num 29:17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
Num 29:20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
Num 29:23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
Num 29:26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
Num 29:29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
Num 29:32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
Num 29:39 Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
Deut 12:6 et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium.