Gen 22:2
|
Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.
|
Ex 29:3
|
Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes.
|
Ex 29:13
|
Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare:
|
Ex 29:18
|
Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.
|
Ex 29:36
|
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
|
Ex 29:41
|
Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis:
|
Ex 34:26
|
Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.
|
Lev 2:13
|
Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal.
|
Lev 2:14
|
Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,
|
Deut 12:14
|
sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies quæcumque præcipio tibi.
|
Deut 12:27
|
et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui: sanguinem hostiarum fundes in altari; carnibus autem ipse vesceris.
|
Deut 16:10
|
Et celebraris diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuæ, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui:
|
Deut 20:10
|
Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem.
|
Deut 23:18
|
Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
|
Deut 27:6
|
et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
|
Idc 6:26
|
et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quæ de nemore succideris.
|
Eccli 7:35
|
Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum.
|
Ezech 43:22
|
Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato: et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo.
|
Ezech 43:23
|
Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum.
|
Ezech 43:24
|
Et offeres eos in conspectu Domini: et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino.
|
Mt 5:24
|
relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.
|