Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

oculus

Num 24:3 assumpta parabola, ait: [Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus:
Num 24:15 Sumpta igitur parabola, rursum ait: [Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus:
Deut 7:16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.
Deut 13:8 non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,
Deut 34:7 Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.
I Reg 24:11 Ecce hodie viderunt oculi tui, quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
Iudith 2:6 Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi.
Iob 7:7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
Iob 10:18 Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret!
Iob 13:1 Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
Iob 16:21 Verbosi amivi mei: ad Deum stillat oculus meus:
Iob 17:2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
Iob 17:7 Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
Iob 24:15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.
Iob 28:7 Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.
Iob 28:10 In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus.
Iob 29:11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium, reddebat mihi:
Iob 42:5 Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.
Ps 6:8 Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos.
Ps 30:10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
Ps 53:9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.
Ps 91:12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
Eccles 1:8 Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
Eccli 11:13 et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
Eccli 14:8 Nequam est oculus lividi: et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.
Eccli 14:9 Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.
Eccli 16:21 Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis?
Eccli 17:11 Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum. Et dixit illis: Attendite ab omni iniquo.
Eccli 23:27 Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum:
Eccli 31:14 Memento quoniam malus est oculus nequam.
Eccli 38:30 Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus.
Eccli 40:22 Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus: et super hæc virides sationes.
Eccli 43:20 Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor.
Isa 13:18 sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.
Isa 64:4 A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te.
Ier 13:17 Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini.
Lam 1:16 AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
Lam 3:48 PHE. Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiæ populi mei.
Ezech 5:11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non miserebor.
Ezech 7:4 Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
Ezech 7:9 et non parcet oculus meus, nec miserebor: sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens.
Ezech 8:18 Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor: et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos.
Ezech 9:5 Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini:
Ezech 9:10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam.
Ezech 16:5 Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed projecta es super faciem terræ in abjectione animæ tuæ, in die qua nata es.
Ezech 20:17 Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos: nec consumpsi eos in deserto.
Dan 8:3 Et levavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea
Mich 4:11 Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt: Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster.
Zach 5:6 Et dixi: Quidnam est? Et ait: Hæc est amphora egrediens. Et dixit: Hæc est oculus eorum in universa terra.
Zach 9:1 Onus verbi Domini in terra Hadrach et Damasci requiei ejus, quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël.