Ex 22:30
|
De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.
|
Num 6:10
|
In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii.
|
III Reg 8:66
|
Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua lætantes, et alacri corde super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus David servo suo, et Israël populo suo.
|
I Par 15:21
|
Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.
|
I Par 24:10
|
septima Accos, octava Abia,
|
Ps 6:1
|
In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
|
Ps 11:1
|
In finem, pro octava. Psalmus David.
|
Ezech 43:27
|
Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quæ pro pace offerunt: et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.
|
Apoc 17:11
|
Et bestia, quæ erat, et non est: et ipsa octava est: et de septem est, et in interitum vadit.
|