Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

occulte

Gen 18:12 Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?
Tob 2:4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum.
Tob 12:6 Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
Eccles 10:11 Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
Ier 9:8 Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.
I Mach 9:60 Et surrexit ut veniret cum exercitu multo: et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.
I Mach 10:79 Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte.
II Mach 1:19 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
Mt 1:19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
Act 16:37 Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos, homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant,