Ex 22:20
|
Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli.
|
Ex 34:20
|
Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus.
|
Ex 35:2
|
Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
|
Num 1:51
|
Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur.
|
Num 18:7
|
Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur.
|
I Reg 11:13
|
Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël.
|
I Reg 19:6
|
Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur.
|
II Reg 19:21
|
Respondens vero Abisai filius Sarviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini?
|
III Reg 2:24
|
Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias.
|
Isa 13:15
|
Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio;
|
Dan 9:26
|
Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus: et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.
|