Gen 37:18
|
Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
|
Ex 2:14
|
Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud?
|
Ex 2:15
|
Audivitque Pharao sermonem hunc, et quærebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum.
|
Ex 4:24
|
Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
|
Ex 21:12
|
Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
|
Lev 20:4
|
Quod si negligens populus terræ, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere:
|
Num 35:12
|
in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
|
Idc 13:23
|
Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis hæc omnia, neque ea quæ sunt ventura dixisset.
|
Idc 20:5
|
et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est.
|
I Reg 2:25
|
Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos.
|
I Reg 19:2
|
Et indicavit Jonathas David dicens: Quærit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, quæso, mane, et manebis clam, et absconderis.
|
IV Reg 5:7
|
Cumque legisset rex Israël litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid Deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me, ut curem hominem a lepra sua? Animadvertite, et videte quod occasiones quærat adversum me.
|
IV Reg 7:4
|
Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, moriendum nobis est: venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriæ: si pepercerint nobis, vivemus: si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur.
|
II Par 25:16
|
Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta, Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
|
Tob 3:10
|
Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ: et tribus diebus, et tribus noctibus non manducabit, neque bibit:
|
Esth 2:21
|
Eo igitur tempore, quo Mardochæus ad regis januam morabatur, irati sunt Bagathan, et Thares duo eunuchi regis, qui janitores erant, et in primo palatii limine præsidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum.
|
Sap 11:20
|
quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
|
Sap 18:5
|
Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno expositio filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.
|
Isa 22:13
|
et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur.
|
Ier 7:9
|
furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis:
|
Ier 41:8
|
Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismahel: Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis: et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis.
|
I Mach 5:2
|
et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi.
|
I Mach 9:32
|
Et cognovit Bacchides, et quærebat eum occidere.
|
I Mach 11:10
|
pœnitet enim me quod dederim illi filiam meam: quæsivit enim me occidere.
|
I Mach 12:40
|
timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, quærebat comprehendere eum, et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan.
|
Mt 10:28
|
Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
|
Mt 14:5
|
Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant.
|
Mc 6:19
|
Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.
|
Lc 13:31
|
In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.
|
Act 9:29
|
Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum.
|
Act 21:31
|
Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.
|