Gen 12:8
|
Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.
|
Ex 10:19
|
Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti.
|
Ios 11:3
|
Chananæum quoque ab oriente et occidente, et Amorrhæum atque Hethæum ac Pherezæum et Jebusæum in montanis: Hevæum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha.
|
II Par 18:34
|
Et finita est pugna in die illo: porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.
|
Ps 74:7
|
Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus.
|
Ps 102:12
|
quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
|
Isa 9:12
|
Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
|
Isa 43:5
|
Noli timere, quia ego tecum sum; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te.
|
Isa 45:6
|
ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter;
|
Isa 59:19
|
Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit;
|
Dan 8:5
|
Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.
|
Mt 8:11
|
Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum:
|
Lc 13:29
|
Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.
|