Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

obtinuit

Ex 15:15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
Idc 5:11 Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiæ Domini, et clementia in fortes Israël: tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum.
Idc 11:24 nonne ea quæ possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur? quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem:
II Par 8:3 Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam.
II Par 35:25 Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
Iudith 1:5 Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum
Iudith 2:12 Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
Iudith 3:7 Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram.
Eccli 46:11 Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem,
Ier 8:21 Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me.
Ier 52:6 Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terræ.
I Mach 1:2 constituit prælia multa, et obtinuit omnium munitiones, et interfecit reges terræ,
I Mach 1:5 et obtinuit regiones gentium, et tyrannos: et facti sunt illi in tributum.
I Mach 2:10 Quæ gens non hæreditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus?
I Mach 10:76 Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Jonathas Joppen.
I Mach 11:8 Rex autem Ptolemæus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala.
I Mach 11:56 Et accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam.
I Mach 14:6 Et dilatavit fines gentis suæ, et obtinuit regionem.
II Mach 4:27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat præpositus,
II Mach 5:7 Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem accepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem.
II Mach 15:5 at ille ait: Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret.