Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

obtinere

Lev 6:5 reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.
Num 13:31 Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam.
Iudith 10:13 Hac de causa cogitavi mecum, dicens: Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus.
I Mach 6:27 et nisi præveneris eos velocius, majora quam hæc facient, et non poteris obtinere eos.
I Mach 11:1 Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo.
I Mach 16:13 Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos.
Act 27:16 In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham.