Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

obstupuerunt

Isa 41:5 Viderunt insulæ, et timuerunt; extrema terræ obstupuerunt, appropinquaverunt, et accesserunt.
Isa 52:14 Sicut obstupuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum,
Ier 31:29 In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.
Ier 36:16 Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum, et dixerunt ad Baruch: Nuntiare debemus regi omnes sermones istos.
Ezech 27:35 Universi habitatores insularum obstupuerunt super te: et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.
Mc 5:42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.
Mc 16:5 Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
Act 10:45 Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro: quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.
Act 12:16 Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt.