IV Reg 14:14
|
Tulitque omne aurum, et argentum, et universa vasa, quæ inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.
|
I Mach 8:7
|
et quia ceperunt eum vivum, et statuerunt ei ut daret ipse, et qui regnarent post ipsum, tributum magnum, et daret obsides, et constitutum,
|
I Mach 9:53
|
et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam.
|
I Mach 10:6
|
Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium ejus: et obsides, qui erant in arce, jussit tradi ei.
|
I Mach 10:9
|
Et traditi sunt Jonathæ obsides, et reddidit eos parentibus suis:
|
I Mach 11:62
|
Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram: et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem: et perambulavit regionem usque Damascum.
|
I Mach 13:16
|
Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum.
|