Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

obliviscaris

Gen 50:17 ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.
Deut 4:9 Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos,
Deut 4:23 Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quæ fieri Dominus prohibuit:
Deut 6:13 cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.
Deut 8:11 Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie:
Deut 9:7 Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Ægypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti.
Deut 25:19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est: delebis nomen ejus sub cælo. Cave ne obliviscaris.
Ps 9:33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum.
Ps 73:19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
Ps 73:23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
Prov 3:1 Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat;
Prov 4:5 Posside sapientiam, posside prudentiam. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
Eccli 7:29 honora patrem tuum, et gemitus matris tuæ ne obliviscaris:
Eccli 29:20 Gratiam fidejussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam.
Eccli 37:6 Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in opibus tuis.
Isa 44:21 Memento horum Jacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. Formavi te; servus meus es tu, Israël, ne obliviscaris mei.