Eccles 2:16
|
Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus.
|
Eccles 6:4
|
Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.
|
Eccli 3:15
|
et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
|
Isa 23:15
|
Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre! septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis:
|
Ier 23:40
|
et dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam æternam, quæ numquam oblivione delebitur.
|
Ier 50:5
|
in Sion interrogabunt viam, huc facies eorum: venient, et apponentur ad Dominum fœdere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur.
|
Osee 1:6
|
Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum.
|
Lc 12:6
|
Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
|