Gen 40:23
|
Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
|
Deut 8:19
|
Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris: ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas.
|
Deut 24:19
|
Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.
|
Deut 26:13
|
loquerisque in conspectu Domini Deo tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitæ et advenæ, et pupillo ac viduæ, sicut jussisti mihi: non præterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui.
|
Deut 32:18
|
Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.
|
I Reg 1:11
|
et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillæ tuæ, dederisque servæ tuæ sexum virilem: dabo eum Domino omnibus diebus vitæ ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.
|
Iob 28:4
|
Dividit torrens a populo peregrinante, eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
|
Ps 9:13
|
quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum.
|
Ps 41:10
|
Dicam Deo: Susceptor meus es; quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?
|
Ps 101:5
|
Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
|
Ps 118:30
|
Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus.
|
Ps 118:61
|
Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
|
Ps 118:83
|
Quia factus sum sicut uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus.
|
Ps 118:109
|
Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
|
Ps 118:141
|
Adolescentulus sum ego et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus.
|
Ps 118:153
|
RES. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
|
Ps 118:176
|
Erravi sicut ovis quæ periit; quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
|
Ps 136:5
|
Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.
|
Sap 16:23
|
hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suæ virtutis oblitus est.
|
Isa 17:10
|
Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis;
|
Isa 49:14
|
Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
|
Isa 51:13
|
Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit cælos et fundavit terram; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis?
|
Ier 2:32
|
Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
|
Ier 18:15
|
Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, in semitis sæculi, ut ambularent per eas in itinere non trito,
|
Lam 3:17
|
VAU. Et repulsa est a pace anima mea; oblitus sum bonorum.
|
Osee 8:14
|
Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra; et Judas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.
|
Amos 8:7
|
Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.
|
Iac 1:24
|
consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
|