Idc 3:7
|
Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth.
|
I Reg 12:9
|
Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos.
|
Iob 19:14
|
Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
|
Ps 43:18
|
Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
|
Ps 43:21
|
Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
|
Ps 77:11
|
Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis.
|
Ps 105:13
|
Cito fecerunt, obliti sunt operum ejus; et non sustinuerunt consilium ejus.
|
Ps 118:139
|
Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
|
Isa 44:18
|
Nescierunt, neque intellexerunt; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
|
Isa 65:11
|
Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis Fortunæ mensam, et libatis super eam;
|
Ier 3:21
|
Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui.
|
Ier 23:27
|
Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal?
|
Ier 30:14
|
Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
|
Ier 44:9
|
Numquid obliti estis mala patrum vestrorum, et mala regum Juda, et mala uxorum ejus, et mala vestra, et mala uxorum vestrarum, quæ fecerunt in terra Juda, et in regionibus Jerusalem?
|
Ier 50:6
|
Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui.
|
Osee 13:6
|
Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
|
Mt 16:5
|
Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
|
Mc 8:14
|
Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.
|
Heb 12:5
|
et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.
|