Ex 29:42
|
sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.
|
Lev 2:13
|
Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal.
|
Lev 10:12
|
Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.
|
Num 18:24
|
decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.
|
I Par 23:31
|
tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum, et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
|
II Par 35:14
|
sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt: nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati: unde Levitæ sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
|
II Esd 13:31
|
et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis: memento mei, Deus meus, in bonum. Amen.
|
Eccli 46:19
|
Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati.
|
Isa 43:23
|
Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure.
|
Ezech 20:31
|
et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie: et ego respondebo vobis, domus Israël? vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.
|
Heb 10:14
|
Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
|