Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

obitum

Gen 25:11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
Tob 8:24 De omnibus autem, quæ possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiæ, et fecit scripturam, ut pars dimidia, quæ supererat post obitum eorum, Tobiæ dominio deveniret.
Tob 14:14 Factum est autem post obitum matris suæ, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos:
Eccli 14:17 Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum.
I Mach 9:23 Et factum est: post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem.
Mt 2:15 et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum.
II Petr 1:15 Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.