Esth 16:1
|
Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostræ jussioni obediunt, salutem dicit.
|
Esth 16:23
|
omnes, qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem; qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere.
|
Eccles 10:19
|
In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes; et pecuniæ obediunt omnia.
|
I Mach 2:19
|
Et respondit Mathathias, et dixit magna voce: Etsi omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus:
|
I Mach 8:16
|
et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universæ terræ suæ, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos.
|
Mt 8:27
|
Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
|
Mc 1:27
|
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
|
Mc 4:40
|
Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?
|
Lc 8:25
|
Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei?
|
Rom 10:16
|
Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?
|
II Thess 1:8
|
in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,
|