I Reg 15:22
|
Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimæ: et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
|
Eccles 4:17
|
Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.
|
Eccli 3:1
|
Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio.
|
Rom 16:19
|
Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
|
II Cor 9:13
|
per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes,
|
II Cor 10:6
|
et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.
|
Philem 1:21
|
Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
|
I Petr 1:22
|
animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius:
|