Ex 2:9
|
Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiæ Pharaonis.
|
III Reg 11:20
|
Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.
|
Isa 44:14
|
succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quæ steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit;
|
Bar 4:8
|
Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem.
|
I Mach 6:17
|
Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem: et vocavit nomen ejus Eupator.
|
Act 7:21
|
Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.
|