Gen 2:25
|
Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant.
|
Gen 3:10
|
Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
|
Gen 3:11
|
Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti?
|
I Reg 19:24
|
Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas?
|
Tob 1:23
|
Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.
|
Iob 1:21
|
et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
|
Eccles 5:14
|
Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
|
Isa 20:2
|
in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.
|
Isa 20:3
|
Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam;
|
Amos 2:16
|
et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.
|
Mich 1:8
|
Super hoc plangam, et ululabo; vadam spoliatus, et nudus; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum:
|
Mt 25:36
|
nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
|
Mt 25:43
|
hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
|
Mc 14:52
|
At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.
|
Io 21:7
|
Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.
|
Apoc 3:17
|
quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.
|
Apoc 16:15
|
Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.
|