Ex 14:20
|
stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israël: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
|
Ex 19:16
|
Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
|
Ex 24:15
|
Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,
|
Ex 40:32
|
operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
|
Ex 40:33
|
Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
|
Ex 40:34
|
Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas:
|
Num 9:15
|
Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.
|
Num 9:16
|
Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.
|
Num 9:17
|
Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.
|
Num 9:17
|
Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.
|
Num 9:18
|
Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco:
|
Num 9:20
|
quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant.
|
Num 9:21
|
Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.
|
Num 10:11
|
Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis:
|
Num 10:12
|
profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
|
Num 12:10
|
nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,
|
Num 14:14
|
et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem:
|
Num 16:43
|
Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
|
Deut 4:11
|
Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad cælum: erantque in eo tenebræ, et nubes, et caligo.
|
Deut 33:26
|
Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,
|
Idc 5:4
|
Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, cælique ac nubes distillaverunt aquis.
|
III Reg 18:45
|
Cumque se verteret huc itaque illuc, ecce cæli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Jezrahel:
|
Iob 7:9
|
Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
|
Iob 20:6
|
Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,
|
Iob 30:15
|
Redactus sum in nihilum; abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
|
Iob 36:29
|
Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
|
Iob 37:11
|
Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.
|
Iob 37:11
|
Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.
|
Iob 37:21
|
At nunc non vident lucem: subito aër cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas.
|
Ps 17:13
|
Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, grando et carbones ignis.
|
Ps 35:6
|
Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
|
Ps 56:11
|
quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
|
Ps 76:18
|
Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt;
|
Ps 107:5
|
quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
|
Ps 134:7
|
Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.
|
Prov 3:20
|
Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
|
Eccles 11:3
|
Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
|
Eccles 11:4
|
Qui observat ventum non seminat; et qui considerat nubes numquam metet.
|
Eccles 12:2
|
antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam;
|
Sap 19:7
|
Nam nubes castra eorum obumbrabat; et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit; et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio;
|
Eccli 13:28
|
Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.
|
Eccli 35:20
|
Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.
|
Eccli 35:21
|
Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat.
|
Eccli 35:26
|
Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.
|
Eccli 43:16
|
In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis.
|
Isa 18:4
|
Quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.
|
Isa 45:8
|
Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.
|
Isa 60:8
|
Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas?
|
Ier 4:13
|
Ecce quasi nubes ascendet: et quasi tempestas currus ejus, velociores aquilis equi illius. Væ nobis! quoniam vastati sumus.
|
Ier 51:9
|
Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.
|