Gen 8:22
|
Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.
|
Iob 3:3
|
Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo!
|
Iob 3:7
|
Sit nox illa solitaria, nec laude digna.
|
Ps 18:3
|
Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
|
Ps 73:16
|
Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.
|
Ps 103:20
|
Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ;
|
Ps 138:11
|
Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.
|
Ps 138:12
|
Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur; sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.
|
Sap 7:30
|
Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia.
|
Sap 17:20
|
Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat; ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.
|
Sap 18:6
|
Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent.
|
Sap 18:14
|
Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
|
Isa 21:12
|
Dixit custos: Venit mane et nox; si quæritis, quærite; convertimini, venite.
|
Isa 30:29
|
Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis, et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israël.
|
Ier 33:20
|
Hæc dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo,
|
Mich 3:6
|
Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebræ vobis pro divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies.
|
Zach 14:7
|
Et erit dies una quæ nota est Domino, non dies neque nox: et in tempore vesperi erit lux.
|
Io 9:4
|
Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:
|
Io 13:30
|
Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
|
Act 27:27
|
Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.
|
Apoc 21:25
|
Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic.
|
Apoc 22:5
|
Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum.
|