Ios 9:13
|
Utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quæ habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viæ trita sunt, et pene consumpta.
|
I Par 9:32
|
Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.
|
Isa 65:17
|
Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.
|
Mt 9:17
|
Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur.
|
Mc 2:22
|
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet.
|
Lc 5:38
|
sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
|