Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

novit

Num 24:16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos:
Deut 2:7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.
Ios 22:22 Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israël simul intelliget: si prævaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in præsenti:
II Par 2:14 filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.
Esth 4:14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judæi: et tu, et domus patris tui peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?
Iob 11:11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat?
Iob 12:16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
Iob 15:23 Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
Iob 22:13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.
Iob 28:23 Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.
Ps 1:6 quoniam novit Dominus viam justorum; et iter impiorum peribit.
Ps 43:22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis.
Ps 89:11 Quis novit potestatem iræ tuæ,
Prov 4:27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
Prov 12:17 Qui quod novit loquitur, index justitiæ est; qui autem mentitur testis est fraudulentus.
Prov 14:10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
Prov 24:22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?
Eccles 3:21 Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum?
Sap 9:9 et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis.
Isa 29:15 Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos?
Bar 3:32 sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore: et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
Dan 2:22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est.
Mt 11:27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Mt 11:27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Lc 16:15 Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
Io 7:49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
Io 10:15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
Act 15:8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
I Cor 3:20 Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.
I Io 3:1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
I Io 3:1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
I Io 3:20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia.
I Io 4:6 Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris.
I Io 4:8 Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est.
Apoc 19:12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.