I Par 12:14
|
Hi de filiis Gad principes exercitus: novissimus centum militibus præerat, et maximus, mille.
|
Eccli 33:16
|
Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores.
|
Isa 41:4
|
Quia hæc operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et novissimus ego sum.
|
Isa 44:6
|
Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus; et absque me non est Deus.
|
Isa 48:12
|
Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco; ego ipse, ego primus, et ego novissimus.
|
Ier 50:17
|
Grex dispersus Israël, leones ejecerunt eum: primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis.
|
Mt 27:64
|
Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore.
|
Mc 9:34
|
Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
|
I Cor 15:45
|
Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
|
Apoc 1:17
|
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus,
|
Apoc 2:8
|
Et angelo Smyrnæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit:
|
Apoc 22:13
|
Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis.
|