Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

novissimum

Deut 34:2 et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum,
III Reg 14:10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israël: et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.
IV Reg 9:8 Perdamque omnem domum Achab: et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israël.
II Esd 8:18 Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum.
Eccles 10:13 initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
Sap 19:1 Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit: præsciebat enim et futura illorum;
Isa 46:10 Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.
Isa 53:3 despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem; et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.
Isa 56:11 Et canes imprudentissimi, nescierunt saturitatem; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam; omnes in viam suam declinaverunt; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
Ezech 23:25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni:
Dan 11:29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum: et non erit priori simile novissimum.
Ioël 2:20 Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum: et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.
Amos 9:1 Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam; non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit.
Zach 14:8 Et erit in die illa: exibunt aquæ vivæ de Jerusalem: medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum: in æstate et in hieme erunt.
I Mach 3:9 Et nominatus est usque ad novissimum terræ, et congregavit pereuntes.
Mt 5:26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
Mc 12:6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.
Lc 12:59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.
Lc 14:9 Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.