Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

novissimo

Deut 4:30 Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus.
Ios 6:26 Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus.
I Reg 29:2 Et satrapæ quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus: David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis.
III Reg 16:34 In diebus ejus ædificavit Hiel de Bethel Jericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus: juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun.
Iob 19:25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:
Prov 15:24 Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.
Prov 20:21 hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Prov 23:18 quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.
Prov 23:32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
Prov 31:25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
Eccles 1:11 Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
Eccli 2:3 Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
Eccli 3:10 ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.
Eccli 3:27 Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit.
Eccli 12:12 Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris.
Eccli 13:8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter: et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
Eccli 14:7 Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam.
Eccli 30:1 Qui diligit filium suum assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia.
Eccli 30:10 Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui.
Eccli 31:26 Audi me, fili, et ne spernas me, et in novissimo invenies verba mea.
Isa 9:1 Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium.
Isa 30:8 Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum.
Ier 5:31 prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manubus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?
Ier 17:11 Perdix fovit quæ non peperit: fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens.
Ier 30:24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.
Lam 3:55 COPH. Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.
Ezech 38:8 Post dies multos visitaberis: in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israël, qui fuerunt deserti jugiter: hæc de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi.
Dan 8:19 dixitque mihi: Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum.
Osee 3:5 Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.
Mich 4:1 Et erit: in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi,
Mt 20:14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Lc 14:10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus:
Lc 18:5 tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
Io 6:39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
Io 6:40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Io 6:44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Io 6:55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Io 7:37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
Io 11:24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
Io 12:48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.
I Petr 1:5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
Iudae 1:18 qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.