Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

novi

Ex 9:30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
Ex 33:17 Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.
Deut 32:17 Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum:
I Reg 17:28 Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prælium, descendisti.
I Reg 17:55 Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthæum, ait ad Abner principem militiæ: De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi.
IV Reg 2:3 egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti, quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te? Qui respondit: Et ego novi: silete.
IV Reg 2:5 accesserunt filii prophetarum, qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te? Et ait: Ego novi: silete.
Tob 10:9 Cui Tobias ait: Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis.
Iob 8:18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.
Iob 13:2 Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum.
Iob 21:27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
Prov 30:3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
Sap 11:19 aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes;
Isa 66:22 Quia sicut cæli novi, et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
Ier 1:5 Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.
Ezech 11:5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Hæc dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.
Dan 2:8 Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.
Mt 7:23 Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Mt 26:28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Mt 26:72 Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem.
Mc 14:24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
Mc 14:68 At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
Lc 8:46 Et dicit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse.
Lc 22:57 At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.
Io 8:55 et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.
Act 17:21 (Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere, aut audire aliquid novi.)
Act 19:15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?
II Cor 3:6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
Heb 9:15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.
Heb 12:24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
I Petr 4:12 Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: