Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

novem

Gen 5:27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
Gen 11:19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias.
Gen 11:24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
Gen 11:25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias.
Gen 17:1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.
Gen 17:24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.
Ex 38:24 Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
Lev 25:8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem:
Num 1:23 quinquaginta novem millia trecenti.
Num 2:13 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.
Num 29:26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
Num 34:13 Præcepitque Moyses filiis Israël, dicens: Hæc erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiæ tribui.
Deut 3:11 Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus.
Ios 13:7 Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse,
Ios 14:2 sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui.
Ios 15:32 Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum.
Ios 15:44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villæ earum.
Ios 15:54 Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior: civitates novem, et villæ earum.
Ios 19:38 et Jeron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames: civitates decem et novem, et villæ earum.
Ios 21:16 et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.
II Reg 2:30 Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaële.
II Reg 24:8 et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem.
IV Reg 14:2 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset: viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
IV Reg 17:1 Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israël novem annis.
IV Reg 18:2 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abi filia Zachariæ.
I Par 3:8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem:
II Par 25:1 Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
II Par 29:1 Igitur Ezechias regnare cœpit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abia, filia Zachariæ.
I Esd 1:9 Et hic est numerus eorum: phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
I Esd 2:42 Filii janitorum: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatitha, filii Sobai: universi centum triginta novem.
II Esd 11:1 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
Tob 14:16 Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum.
Iudith 16:10 Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra; accepit stolam novem ad decipiendum illum.
Dan 3:47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem:
II Mach 7:27 Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce: Fili mi, miserere mei, quæ te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in ætatem istam perduxi.
II Mach 8:24 Et facto sibi adjutore Omnipotente, interfecerunt super novem millia hominum: majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt.
II Mach 12:10 Inde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti.
Mt 18:12 Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit?
Mt 18:13 Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.
Lc 15:4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam?
Lc 15:7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
Lc 17:17 Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?