Num 16:30
|
sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.
|
Deut 20:5
|
Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam.
|
Deut 22:8
|
Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum: ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in præceps ruente.
|
Sap 16:3
|
ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
|
Sap 19:5
|
et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent.
|
Sap 19:11
|
Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis.
|
Isa 65:17
|
Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.
|
Heb 10:20
|
quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
|
II Petr 3:13
|
Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.
|
Apoc 21:1
|
Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est.
|
Apoc 21:2
|
Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
|