Ex 35:35
|
ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.
|
Lev 25:22
|
seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
|
Ios 15:25
|
Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor;
|
Idc 10:6
|
Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
|
Esth 8:16
|
Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.
|
Cant 7:13
|
Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
|
Isa 42:9
|
Quæ prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam.
|
Isa 43:19
|
Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea; ponam in deserto viam, et in invio flumina.
|
Isa 48:6
|
Quæ audisti, vide omnia; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis.
|
Isa 66:22
|
Quia sicut cæli novi, et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
|
I Mach 4:49
|
Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum.
|
Mt 13:52
|
Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
|
Mc 1:27
|
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
|
Act 17:19
|
Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina?
|
Act 17:20
|
nova enim quædam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint hæc esse.
|
I Cor 5:7
|
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
|
II Cor 5:17
|
Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.
|
II Cor 5:17
|
Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.
|
Gal 6:15
|
In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
|
Apoc 21:5
|
Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera.
|