Gen 29:5
|
Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
|
Gen 31:6
|
Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
|
Deut 29:16
|
Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Ægypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes
|
II Esd 2:17
|
Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus: quia Jerusalem deserta est, et portæ ejus consumptæ sunt igni: venite, et ædificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium.
|
Iob 12:3
|
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat?
|
Iob 27:12
|
Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini?
|
Mt 7:11
|
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?
|
Mt 16:4
|
Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.
|
Lc 11:13
|
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se?
|
Lc 12:56
|
Hypocritæ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis?
|
Act 3:16
|
Et in fide nominis ejus, hunc, quem vos vidistis, et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
|
I Cor 16:15
|
Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos:
|
I Io 2:20
|
Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.
|