II Par 30:3
|
Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes, qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem.
|
I Esd 3:6
|
A primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino: porro templum Dei nondum fundatum erat.
|
II Mach 7:35
|
nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti.
|
Mt 24:6
|
Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis:
|
Mc 8:17
|
Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum?
|
Mc 8:21
|
Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?
|
Mc 13:7
|
Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis.
|
Lc 21:9
|
Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.
|
Lc 23:53
|
et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
|
Io 2:4
|
Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.
|
Io 7:6
|
Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.
|
Io 7:8
|
Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.
|
Io 7:30
|
Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venit hora ejus.
|
Io 7:39
|
Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
|
Io 7:39
|
Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
|
Io 8:57
|
Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
|
Io 11:30
|
nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
|
Io 19:41
|
Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
|
Io 20:9
|
nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
|
Io 20:17
|
Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
|
Act 8:16
|
nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
|
Rom 9:11
|
Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),
|
I Cor 3:2
|
lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis.
|
I Cor 8:2
|
Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
|
Heb 9:8
|
hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:
|
Heb 9:17
|
Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
|
I Io 3:2
|
Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.
|
Apoc 17:10
|
Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.
|
Apoc 17:12
|
Et decem cornua, quæ vidisti, decem reges sunt: qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam.
|